Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
6o prima Synodi legitur: Cyrillo Alexandrite, qui et Ccelestini quoque sanctissimi , sacratissimique Romance Ecclesice Archiepiscopi locum obtinebat, iterumque actione tertia: Considentibus in san- ctissima Ecclesia, quee appellatur Maria, piis- simis, Deoque dilectissimis Episcopis, Cyrillo Alexandrino, qui et Ccelestini quoque sanctissimi Ecclesice Romance Archiepiscopi locum obtinebat. Labb. Cone. Tom. 3. 445. 635. Ac eo magis , ait iidem ßasnagius, in Ephesino concilio Ccelestini vices Cyrillus implere potuit, quod commissam sibi de Nestorio damnando facultatem a Ccelestino revocatam non legimus. Convocatione quidem oecumenicce synodi suspensa fuerat, abrogata non fuerat, ut rebus Nestorii ad examen revocatis causce nil fuerit, cur concessa sibi a Pontifice Romano auctoritate non uteretur. An- non igitur quod asseruit, Cyrillum Concilio praesedisse non vice Caelestini, verum proprio jure, per seipsum etiam refutavit? Nec haec praefectura , quam gessit Cyrillus vices gerens Caelesti ni, frustra fuit eo , quod tres adhuc alii legati Caelestini venerint, sed pluribus missis legatis fit legatio tamtum eo augustior: neque nisi Roma, et ex Italia legatos etiam misisset, qui reversuri ad eum essent, tam certus fieri potuisset de iis, quae gesta sunt in Concilio, quam si haec ei perscripta tantummodo fuissent, quando relationes ad Romanum Pontificem, maxime ex Oriente, non sunt factae semper satis ex vero. Demandavit vices suas Caelestinus Cyrillo ad exequendam sententiam in Nestorium. Haec demandata res non desiit in Cyrillo per convocationem Concilii a Theodosio. Si eam retinuit, isto jure etiam praesedit in Concilio, certus non / abi aInstit. Hist. Ecet. Pars II.