Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

ablatum ei iri, quod sibi datum jam habebat ab Romano Pontifice. Sicque factum est, dum Caelestinus, quemadmodum in Commonitorio est, quod legatis Roma missis dederat, ut ad Cyril- lum omne suum consilium converterent, et quid­quid in ejus vidissent arbitrio , facerent. Etiam Balsamon in Nomocanone tit. 8. c. l. memo­rat, Patriarcham Alexandrinum accepisse pri­vilegium celebrandi cum Phrygio a Caslestino Pa­pa , quando fuit Ephesina Synodus adversus Ne- storium. Idem refert Photius in Nomocanone tit. q. c. l. cujus verba sunt: Cum non posset Ccele- stinus adesse Ephesi, et judicare Nestorium, vi­sum est, ut SaJicto Cyri Ilo a Coelestino permitte­retur huic Synodo prcesidere. Ut itaque consta­ret , eum habere jus, et auctoritatem Papae, se­dit cum Phrygio, et condemnavit Nestorium. Ab eo ergo tempore cum eodem Phrygio (tiara, mi­tra intelligitur) celebrant, et procedunt Patriar­chae Alexandrini, nec verentur reprehendi. Te­stimonium Balsamonis Basnagius attulit, Phoiii, qui Balsamone tribus et medio seculo antiquior est, reticuit: neque hoc vult valere, siquidem, inquit, tam donati Phrygii hujus, quam vicium suarum in damnando Nestorio Cyrillo imposita­rum Caelestinus meminisset in sua epistola. Posuis- setne autem rem hanc de Phrygio in suo Nomo­canone, in quo ex professo collegit canones, et statuta , privilegiaque Ecclesiastica, Photius, ini­micissimus Apostolicae Sedi, rem, unde effulgeret tantopere Romani Pontificis auctoritas, atque emi­nentia in Ecclesia, nisi ita coifvictus de veritate fuisset, ut non posset ei refragari? Praeter has epistolas, quas habemus nunc a Caelestino datas ad Cyrillum, nullaene aliae potuerunt esse, quae­que jam non supersint ? Aut Phrygio huic- de­buit­A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 6l

Next

/
Thumbnails
Contents