Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 55 cit Caelestinus, plenum eo usque non habuisse, donec hoc ei accessisset a Concilio , nisi quoties praevaricatio fit legum, etiam divinarum, aliquis concludere velit ne in Deo quidem fuisse auctori- latem illius sanciendae legis quae observata non est. Non est awtem mandatum Cyrillus praevaricatus, quod sibi habuit datum a Caelestino. Antequam sententia promulgaretur, illique dies decem praeteri issent, egit Nestorius, et obtinuit, ut Concilium oecumenicum indiceretur ab Imperatore. Ipse Summus Pontifex, ut est apud Lab- beum Collect. Cone. Edit. Venet. a. 1728. Tom. III. 571. voluit nonnisi in concilio exeeutionem ejus fieri, quod constituit in Nestorium. Hoc fecit Cyrillus celebrata Synodo Alexandrina, ex qua et ad Nestorium misit quae sibi habuit demandata, et ad Antiochenum, Jerosolymitanum alios- que Episcopos. Supervenit convocatio Episcoporum ad generalen synodum a Theodosio. In Actis Synodi Ephesinae exstant literae, quas Cyrillus facta hac convocatione et miserit ad Romanum Pontificem, et qüas ab hoc acceperit super hoc negotio. Romanus vero Pontifex suos etiam legatos misit Arcadium et Projectum Episcopos, Philippum- que Psesbytefum ad Concilium. Ex hac missione legatorum suorum apparetne, Caelestiniim et consensisse in concilium, quod fuit convocatum a Theodosio, qui secus legatos non misisset, adeo- que in exeeutionem suae etiam sententiae, peragendae in hoc, quod convocatum erat concilio? dumque adversus promulgationem sententiae convocatio concilii ei objecta fuit, in hoc autem recurrit ad Romanum Pontificem, et exquisivit, quid agere deberet, egitne aliquid adversus auctoritatem ejusdem Romani Pontificis, vel potius exsplendescit illa ex omni eo, quod in hac causa • Ne-