Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

54 Instit. Hist. Eccl. Pars II, Nestorii actum est a Cyritlo? Hanc objectionem Natalis , et Theologorum Parisiensium jam discus- si etiam Dissertationis meae XIII. in Select, argum. Hist. Eccl, §. 5. Qua die sententia lata est inNestorium, Uni­versus. civitatis populus sunt verba Cyrilli in epist. ad Clerum, et populum Alexand. Collect. Mansianae Tom. IV. 1242. a primo diei ortu usque ad Vesperam sanctae synodi judicium praestolaba­tur. Ut autem auditum est, illum blasphemia- rum auctorem sua dignitate privatum esse, omnes lina voce sanctam Synodum laudare, Deumque glorificare coeperunt, quoniam fidei hostis conci­disset. Nos quoque ubi primum ex Ecclesia egres­si fuimus , cum facibus, et taedis usque ad diver­sorium deduxerunt. Erat enim Eespera. Multa­que passim laetitia, multa etiam luminaria ac­censa , ita ut mulieres quoque thuribula gestantes ateeederent nos. Prima haec dies fuit, ipsius etiam Concilii. Post dies quinque advenit Ephesum Jo­annes Antiochenus. Episcopos, qui a Concilio missi, ei obviam extra urbem processerant, eum- que comitati usque ad hospitium erant, nequi- dem statim admisit: deinde post longam moram admissi cum fuissent, caesi indignissime , et pla­gis affecti ab Irenaeo Comite sunt. Celebravit deinde seorsim concilium cum Episcopis, quos se- cum ex oriente adduxerat et iis, qui cum Nesto- rio erant, simul ad quadraginta. In hoc conde­mnationis sententiam pronunciavit in anathemati- smos Cyrilli, quasi Arii, Eunomii, et Apollinaris haeresi affectos, in ipsumque etiam Cyrillum, et Memnonem, nec non in omnes ceteros Episcopos eo solum discrimine, quod his ceteris venia esset proposita, si facti sui poenitentes anathematismos Cy-

Next

/
Thumbnails
Contents