Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

ad epistolam mittendam Cjudllo , ut est apud Li­beratum cap. 4. satis asperam, et qua illum coni- parere ad Synodum oecumenicam jubet Collect. Mans. Tom. IH. mo. Ex quo intelligitur, ipsum Nestorium egisse apud Theodosium pro synodo ad ictum vitandum, qui ejus capiti imminebat ex sententia in eum constituta a Caelestino. Etiam Ba­sibus Diaconus, et plures monachi quos INestorius abripi per satellites, denudatos, et ad palum alli­gatos jusserat indignissime cedi, fame, et vincu­lis excruciavit, tantum ea de causa, quod ad eum accesissent, et quaesivissent ex ipso , verane essent, quae de ejus doctrina audiebantur, hi, inquam, Imperatori etiam supplicaverunt pro oecumenica Synodo. Ad diem Pentecostes, quae eo anno , nempe 43i. in diem 7. Junii inciderat, fuit Synodus in­dicta Ephesum, datis ab Imperatore literis ad Metropolitas , et singillatim ad S. Augustinum, ci­tra dubium ob fulgorem eruditionis , quo collu­stravit universam Ecclesiam. Hic vero paulo an­te, quam literae venissent in Africam, diem su­premum obiit annos natus sex et septuaginta. Sy­nodus tamen inchoata est nonnisi die vicesima, et secunda Junii in Ecclesia Deo in memoriam Vir­ginis Deiparae dicata. Exspectabatur Joannes An­tiochenus cum Episcopis ex Syria. Is vero partim adversa usus tempestate in navigando, partim sua voluntate tardabat venire ad Concilium, videns futurum, ut condemnetur Nestorius, quem etsi jam ipse etiam suis literis hortatus erat ad retra­ctandas suas sententias, tamen ne sibi quidem illius condemnationem existimavit honorificam, eo quod ex Antiochena Ecclesia processisset ad Episco­patum Constantinopolitanum. Ducenti circiter con­5o Institut. Hist. Eccl. Pars 21.

Next

/
Thumbnails
Contents