Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

convenerant Episcopi. Imperator Candidianum Comitem misit ad concilium, Sed ea lege, et conditione inquit, ut est scriptum in epistola Im­peratoris ad Concilium apud Liberat, cap. 5. ut cum quaestionibus, et controversiis, quae circa Fidei dogmata incidunt, nil quidquam commune habeat. Nefas est enim, qui Sanctissimorum Epi- scoporum catalogo adscriptus non est, illum Ec­clesiasticis negotiis, et consultationibus se se itn- miscere. Nestorius Ephesum venit cum decem Episcopis partim suo dogmati adhaerentibus , par­tim Pelagianis, quorum fuisse fautorem jam su­pra demonstratum est. Est vocatus ad concilium ter. Primum respondit, Cogitabo, et siqui­dem opus fuerit, vestro me coetui adjungam. Eos, qui secundo erant missi, in conspectum non admisit; qui tertio, quamvis fuissent Episcopi, per satellites a foribus suis repulit. Sed Ecclesiam J sibi petiit a Memnone Ephesino Episcopo, ubi posset Concilium celebrare. Quod ei negatum est. Candidianus Nestorio adhaesit, et praetexens Epi­scopos esse exspectandos adventantes e Syria , ad Concilium non accessit. At vero Episcopi praesen­tes urgebant ejus inchoationem. Erat enim aestus vehemens, atque aer ita gravis, et noxius, ut vix non quotidie eorum aliquis moreretur. Cum ergo factum esset concilium, lecta sunt ea omnia, et expensa quae partim ipse conscripserat in defen­sionem suarum assertionum, inter quae erant quoque ejus analhematismi duodecim, quos tot­idem anathematismis Cyrilli opposuerat, par­tim quae sunt scripta ab aliis adversum ejus er­rores , atque inter haec epistola Cyrilli ad eum, ipsiusque Caelestini data ad Cyrillum. Tum haec in Nestorium lata est sententia: Cum praeter ce­tera impiissimus Nestorius neque nostrae citatio­4 * ni A Sec. V. usque ad Sec. Fill. 5i

Next

/
Thumbnails
Contents