Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

by terűm ad Episcopatum Constantinopolitanum evocavit, atque hoc proposito partes, quae in elidendo inter se dissenserant, facile etiam conci­liavit. Fuit monachus in monasterio S. Euprepii prope Antiochiam , antequam ad Presbyteratum ab Joanne Episcopo Antiocheno evectus esset: vitae sanctimoniam praeseferebat, inprimisque eloquentia, atque oris facundia commendabatur. Credebat Imperator, se talem in Nestorio habitu­rum Constantinopoli Episcopum, qualis fuit Joan­nes Chrysostomus , pariter petitus Antiochia. Ali­ter vero res cecidit, ut eventus demonstravit. Fuit auditor Theodori Mopsuesteni una cum Chryso- stomo, sed non perinde cautus ut iste. Errores enim Theodori combibit, quos Chrysostomus scivit vitare. Yix factus Episcopus, id quod acci­dit a. 42 8. adversum omnes haereses insurrexit, sed Ut uni suce aditum patefaceret, ut Vincen- tius Lirin. ait in suo Commonitorio exceptis s.o-f lis Pelagianis , quos ex Italia, reliquoque Occi­dente profugos, omni benevolentia suscepit; qui­bus et Theodorus Mopsuestenus erat apprime ad­dictus. Nec in eo, quod haereticis fuerit adver­sarius , reprehendi debuisset, si hoc ea ratione fecisset, qua Episcopum non modo decet, verum etiam oportet docendo, svadendo, argumentis et rationibus eos expugnando, atque curando, ne pestis serpat ulterius. At vero Nestorius hoc ne­gotium manu adgressus est, non lingva. Constan­tinopoli Ariani convenerant occulte ad Ecclesiam, sibi jam antea prohibitam. Quod cum indica­tum fuisset Nestorio, ad eam venit funditus de­moliendam statim quinto, postquam factus est Episcopus , die. Ariani, dum vidissent dirui suam Ecclesiam, i.psi eam succenderunt. Ignis appre­hendit etiam alias sedes, et domos. Hinc exortus tumui­A Sec. U. usque ad Sec. VIII. 45

Next

/
Thumbnails
Contents