Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

46 Inst. Hist. Eccl. Pars II tumultus, Arianique de Hoc se vindicaturi jam erant parati insurgere in Catholicos armis. Impe­ratoriae moderationis interventu, periculum, quod impendebat gravissimum urbi, depulsum est. Ger- mae in Hellesponto Antonius Episcopus Nestorii mandato, quod praeseferebat, Macedonianos acer­be vexabat. Hi Antonium interfecerunt. Pes male coepta eum tamen exitum habuit, ut cum Impera­tor ad ulciscendum hoc facinus, Nestorii svasu omnes ubique Macedónianorum Ecclesias everti jussisset, plurimi de Macedonian!? reversi sint ad Ecclesiam Catholicam. Socrat. I. 7. c 29. ets. Nestorius per Anastasium Presbyterum , quem secnm Antiochia tulerat, incepit dogma suum, qimd conceptum in animo habebat, proferre. Hic in concione quasi classicum cecinit haereseos his verbis: Nemo Mariam vocet Deiparam. Ma­ria enim homo fuit. Ex homine autem Deus na­sci non potest. Hunc secutus est Dorotheus Epi­scopus MarcianopolitanusConstantinopoli apud Ne- storium di versatus , cujus erat assentator in Ec­clesia, populique magna frequentia praesente Ne- storio surgens magna voce clamavit: Si quis Ma­riam Deiparam esse dixerit, anathema sit. In­gens populi clamor, et discessio secuta est. Non eo minus Nestorius ipse adhuc ausus est prodire, habuitque sermonem, qui de Incarnatione inscri­bitur (apud Garnerium Tom. 2. pag. 5.) publice in Ecclesia frequentissimo populo , quodque jam insonuerat Anastasius, et Dorotheus, conatus est demonstrare, inter alia eos, qui Mariam Dei ma­trem confiterentur, Gentilibus assimilans, quo­rum deos habuisse matres creditum ab his esset. Cum indignatione populus audivit hanc concio­nem. Quidam vero monachus progressus ad me-

Next

/
Thumbnails
Contents