Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

xisset Lucido, quod et ipsum, quia Iioc Semipe- lagiani fecerint adversus S. Augustinum, nondum sequitur esse factum etiam a Fausto, tamne facile fuisset, etiam libellum, quo suos errores retra­ctaverit, Lucido supponere, et etiam confingere concilium, quod Arelate Episcoporum triginta actum sit in causa Lucidi, iterumque Lugduni, quasi novis erroribus deprehensis , et in quo Fau­sto datum etiam negotium sit libri componendi adversum hos Lucidi errores ? Quod si hoc tan­tum a Fausto actum per fraudem esset, frausne haec manere potuisset in occulto? Nihil vero est repeidre uspiam adversum ea, quae Faustus pu­blicavit de.Lucido, rebusque adversus eum actis in duplici concilio, ut vel tenuis aliqua suspicio suscipi possit de eorum falsitate. Inter eos, qui hunc errorem praedestinatio­nis ad malum amplexi sint, poni solet a multis etiam Gotteschalcus, alio nomine appellatus Ful­gentius , quod lectioni librorum S. Fulgentii ni­miopere deditus esset. Fuit monachus Fuldensis primum. Vitae monasticae institutum, in quo a puero vixit, pertaesus, ut votis solveretur, egit: quamvis autem in Synodo Moguntina a. 829. sen­tentia pro eo lata fuisset; tamen transiit ad Or- bacense monasterium: unde a. 846. Romam pri­mum profectus est, deinde ad Eberardum Comi­tem, unum e praecipuis Lotharii Imperatoris au­licis se contulit. Disputare et disceptare solitus de Praedestinatione suis assertionibus Notingum Episcopum Brixiensem offendit: qui cum rem ad Rhabanum Archiepiscopum Moguntinum de­tulisset, antea Fuldensis monasterii abbatem, dum- que Gotteschalcus alumnus ejusdem monasterii fuisset , Rhabanus adversus doctrinam Gotteschal­ci A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 4-1

Next

/
Thumbnails
Contents