Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
Tnstit. Hist. Ecci. Pars. II 42 ci librum de Praedestinatione composuit * et ad Eberardum misit, fecitque, ut is Gotteschalciim a se dimitteret. Ex Italia discedere coactus Dalmatiam, Pannoniam, et Noricum peragravit: deinde a. 848. Moguntiam venit: ubi Rhabanus concilium Episcoporum celebravit, in quo Got- tieschalcum condemnavit, et condemnatum ad Hincmarum Rhemensem Episcopum deducendum curavit, quod ab hoc ad Presbyteratum fuisset promotus. Hincmarus anno subsequenteConcilium in Garisiaco palatio ad ferendum denuo judicium de Gottesehalci sententiis instituit: ubi his condemnatis Inaudito irreligiositatis, et crudelitatis exemplo sunt verba S. Remigii Episcopi Lugdunensis lib. de Tribus Epistolis c. 2 4. tam diu ille miserabilis flagris, et caedibus trucidatus est, donec accenso coram se igne libellum, in quo sententias Scripturarum, sive Sajictorum Patrum collegerat, quas in concilio offerret, coactus est jam pcene emoriens suis manibus in flammas projicere , atque incendio concremare. Eadem condemnatio repetita iterum est a. 855. in altera synodo Carisiaca. Gotteschalcus autem statim post illam crudelissimam verberationem ad monasterium Altivillarense missus, et in carcerem conjectus fuit, servatusque usque ad obitum per annos vi^inti, quin vel moribundus Sacramentorum particeps. factus, et mortuo sepultura Ecclesiastica concessa sit. Anno 868. decessit. Gotteschalcus juste damnatus non fuit; nec damnationem commeruit ejus doctrina. Hinc factum est, ut non tantum S. Remigius, cujus jammentionem feci, sed S. Prudentius quoque Trecensis Episcopus, Lupus Servatus Ferrariensis, et Florus Ecclesiae Lugdunensis. Presbyter in ejus defensionem scripse-r rint. Etsi illius miserabilis monachi, sunt verba Re-