Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

jam S. Augustini aetate docuit Prosper Tiro in Chronico ad a. 2 3. Honorii Imp. cpii fuit annus 417. a natali Christi: cujus haec sunt verba: Prae­destinatorum has re sis, quae ab Augustini libris male intellectis accepisse dicitur initium, his tem­poribus serperé exorsa est. Idem asseruit Sige- bertus Gemblacensis ad a. 415. et plures alii. Ni­hil vero de hoc uspiam est in S. Augustino , ejus- que discipulo Prospero. Qui profecto non negle­xissent doctrinam suam vindicare adversus repre­hensores. Igitur quod hi adnotarunt in suis chro­nicis quasi de exortu novae haereseos Praedestina- tianorum S. Augustini aetate, id ab iis desumptum est solummodo ex objectionibus , quae erant hoc tempore a Pelagianis, et Semipelagianis adversus doctrinam S. Augustini factae. S. Prosper Epist. ad S. Augustin. Primus Lucidus Presbyter in Gallia circa a. A74. reperitur in hunc incidisse errorem: sed quem in Synodo Arelatensi Episcopis oblato libello ejuravit una cum pluribus aliis erroribus suis. Id, quod constat ex hoc eodem libello, et ex Fausti Episcopi Rejensis epistola ad Lucidum, qua illum admonuit de erroribus, antequam eum detulisset ad Episcoporum concilium. Etiam vero Tillemontius Hist. Eccl. Tom. XVI. art. 6. Ca- bassutius in Notitia Concilior. Thomassinus Dis­sert. XTII. ut plures alios praeteream, volunt Prae­destinationem ad ipsam etiam culpam tantum Lu­cido esse affictam a Fausto Rejensi. In eo opinio­nem hanc suam fundant, quod Faustus Semipela- gianismo addictus fuerit, quemadmodum hoc ejus testentur opera, quique idcirco idem in Lucidum Gontulerit tantum obtrectando, sicut Semipelagia- ni hoc fecerint etiam adversus S. Augustinum, ejusque doctrinam, nonnisi maligne , et injurio­se. Etiamsi vero Faustus, calumniam tantum stru­xis­Ao Tnstit. Hist. Eccl. Pars II.

Next

/
Thumbnails
Contents