Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

A Sec. P\ usque ad Sec. Fill. 59 5- 6. De errore Prcedestinatianorum. Quorum iste er­ror fuerit. Error eorum, qui Praedestinátiani vocantur, is est, quo asseritur tale Dei decretum, quo si- cut alii praedestinati sint ad gratiam, ad pia opera, et ad. perseverantiam usque in finem vi­tae; ita alios a Deo praedestinatos esse ad ma­lum , ut adstricti necessitate vitare , et effugere aeternum exitium non possint. Doc adversus do­ctrinam S. Augustini de Gratia sine qua nec credere possimus, nec quidquam, boni agere, quod meritorium esset aeternae salutis, objicie­bant Pelagiani, et Semipelagiani, quin tamen iste error fuerit Augustini, vel eorum, qui ejus secuti doctrinam sunt. Juxta hanc S. Augustini doctrinam potest Deus homini sine ullis ejus meritis gratiam donare, quia bonus est, nemi­nem potest damnare immerentem, quia justus est. Dum in Deo utique nihil novum, atque recens esse potest, sed omnia sint aeterna, etiam Dei decretum est aeternum tam de iis, qui salutem aeternam adipiscuntur, quam de iis, qui pereunt. Sed cum illis decreverit Deus salutem tribuere suae gratiae munere, et dono ; his, qui pe­reunt, decrevit exitium, quo se dignos fecerint suo merito. Praedestinatum id esse intelligitur, quod a Deo decretum, et constitutum est. Quamvis igitur dici praedestinatio possit Dei decretum et de bonis praemiandis, et de malis puniendis, attamen usus obtinuit apud Theologos, ut illa dicatur prae­destinatio , haec quoad impios reprobatio. Errorem Praedestinatianorum exortum fuisse jam

Next

/
Thumbnails
Contents