Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

33 Institut. Hist. Eccl. Pars II. praecipue causa collata sunt ad docendos eos, qui aliter, quam oportet, sentiunt, ab omnibus ob­servanda proferre, et manibus nostris subscribere deberemus. Octo haec capitula, sive canones sunt, quibus errores configuntur tam Pelagianorum, quam Semipelagianorum. Interfuerunt huic syno­do Episcopi tredecim ; quod apparet ex subscriptio­ne , sed et alii viri illustres cum Felice Liberio subscripserunt. His autem octo canonibus iidem Patres hujus synodi decem, et septem capitula ad­jecerunt, ad eos canones, qui erant ab Apostoli- ea Sede missi testimoniis Scripturae, et Sanctorum Patrum magis declarandos. Cumque a quibusdam adhuc his decretis obmurmuratum fuisset, aliam eodem anno vel subsequente idem Caesarius insti­tuit Synodum Valentiae, in Gallia Narbonensi ut eadem decreta, facta in Arausicana synodo, ite­rum ex traditione Apostolica demonstrata adhuc uberius , pluriumque Episcoporum suffragiis acce­dentibus eo magis percellerent eos, qui his se mo­rigeros nondum praebuissent. Caesarius cum ob valetudinem venire ad synodum non potuisset, suas praesidendi vices commisit Cypriano Tolonen- si Episcopo. Haec decreta facta in Arausicana sy­nodo, quae secundae nomen habet, et confirmata in Valentina, missa sunt ad Apostolicam Sedem ut ab hac quoque confirmarentur. Bonifacius II. Rom. Pont, qui Felici IV. successerat, hoc prae­stitit, Labbe cone. Tom. IV. 1687. Hinc eam vim, et auctoritatem assecuta sunt, ut pro in­dubitatis fidei regulis habita semper et agnita ab Ecclesia sint. Í. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents