Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
talis Gennadius Massiliensis: quamvis tamen non desint, qui laborent in purgando hos ab labe erroris Semipelagianorum. Illud videtur magis tenendum , fuisse hunc illorum errorem, sed in quem ceciderint sola humana fragilitate, non aliqua pravitate mentis: quod accidit ipsi etiam S. Augustino, qui lib. de Praedest. Sanctor cap. 3. postquam attulisset haec verba S. Pauli, Quid autem habes, quod non accepisti etc. sic de se loquitur: Quo praecipue testimonio etiam ipse convictus sum, cum similiter errarem, putansfidem, qua m Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, et per illam nos impetrare Dei dona, quibus temperanter, et juste, et pie vivamus in hoc seculo. etc. Quem meum errorem nonnulla opuscula mea satis indicant ante Episcopatum meum scripta. Errores Semipelagianismi Ecclesiae decreto confixi, et proscripti sunt per concilium Arausi- canum II. in Gallia a. 529. Cum hi non tantum non desiissent, verum etiam altius caput attollere coepissent, Arausicamque ad dedicationem Ecclesiae, quam Felix Liberius Praefectus Praetorii Galbarum exstruxerat ob recuperatam valetudinem, Episcopi, aliique permulti nobilissimi viri convenissent, Caesarius Episcopus Arelatensis hac occasione synodum celebravit, ad opprimendos illos errores. Hoc quomodo institutum sit, in praefatione hujus synodi declaratum est. Nobis, loquuntur Patres hujus synodi, secundum auctoritatem , et admonitionem Sedis Apostolicce, Felix IV. huic Sedi tunc praesederat, justum, et rationabile visum est, ut pauca capitula ab Apostolic a nobis Sede transmissa, quce ab antiquis Patribus de certis Scripturarum voluminibus in hac prae- . A Sec. N. usque ad Sec. NII1. 07