Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
Instit. Hist. Eccl. Pars II. modo nihilominus ipsi hanc ultro ad eum detulerunt? Sexto, istius narratiunculae de Apiario unicus fons est Codex Canonum Africanae Ecclesiae, nullum habens certum auctorem, cuique reclament exempla factarum appellationum in Africa ad Romanum Pontificem et ante, et post hoc Carthaginense concilium, quae sunt complura a me allata in eodem, quem dixi $. 4. meae Dissertationis VII. Ex quibus omnibus concludendum proinde est, hanc de Apiario rem inter Africanos Episcopos, et Zosimum, ejusque successores in Pontificatu, Bonifacium, et Caelestinum nonnisi spuriam esse, et supposititiam , quam odium, et malevolentia dictaverit ad lacessendam auctoritatem, quam vi Primatus habet Romanus Pontifex. Argumenta, quae hic tantum succincte sunt posita, nec omnia, legi possunt et plura, atque instructiora in mea, quam jam dixi, Dissertatione. §■ 5. De Semipelugianis , eorwnque assertionibus / deinde qui nominatim hac adspersi labe fuerint. Sixtum Presbyterum Romanum, qui post Caelestinum Romanus etiam Pontifex factus est, Pelagiani jactitabant, suis sententiis quasi adhaerentem, et consentientem: quam de se excitatam famam, ut refelleret, in populi maxima frequentia anathema Pelagianis publice dixit. Ad hunc deinde S. Augustinus epistolam scripsit, in qua Catholicam doctrinam de Peccato originali, et Gratia proponit in compendio, Scripturaeque testimo-