Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

A Sec. V. usque ad Sec. Vili. 55 stimoniis demonstrat, quam lacessiverant Pelagiam. Anno 424. Florus Adrumetini coenobii in Africa monachus Ulzalam Provinciae Proconsularis urbem, venerat, et nactus hanc S. Augustini ad Sixtum epistolam, descripsit, Adrumetumque misit. Quam cum monachi hujus Adrumetini coenobii nec be­ne, neque omnes aequaliter intellexissent; dispu­tationes, et dissensiones inter hos exortae sunt. Sumpserant videlicet epistolam , quasi in hac sic Gratia Dei praedicaretur, ut hominis liberum ne­getur arbitrium; nec Deus in die judicii reddi­turus esset, cuique secundum Opera, quae egit. Valentinus coenobii Praeses Felicem, etCresconium monachos misit ad S. Augustinum, et quid ex ejus epistola accidisset inter Adrumetinos monachos, ei significavit. Hac de causa S. Augustinus librum de Gratia , et Libero Arbitrio composuit, ita Dei gratiam in eo asserens, ut tamen maneat etiam liberum arbitrium, et monachis, qui ad se vene­rant, perferendum dedit ad Valentinum. In hoc autem libro, cum identidem Augustinus, doce­ret , et assereret, omnia nostra opera bona, esse Dei dona ; iterum unus monachorum hinc fecerat conclusionem, hoc si ita esset, futurum, ut nemo ob malum , quod fecit, corripi deberet, sed so­lummodo pro hoc Deus orandus esset. Quo in­tellecto Augustinus alterum iterum librum con­fecit de Correptione, et Gratia, Adrumetinis- que misit. Divinae gratiae necessitatem, quae contra Pe- lagianos asserta est a S. Augustino in epistola ad Sixtum, ejusque de hac doctrinam nec in Gallia omnes consonam Patrum doctrinae et Ecclesiae ha­buerunt. Quidam, etiam ex Episcopis, et Pres­byteris fuerunt in Lugdunensi, et Arelatensi uro­3 * "vin—

Next

/
Thumbnails
Contents