Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

A Sec* V. usque ad Sec. VIII. 51 5- 4­De Apiario Presbytero, et cujus fidei sit res} quas propter illum dicitur intercessisse inter Zosimum Papam, et Episcopos Africanos. Historia Ecclesiastica, et Collectiones conci­liorum habent aliud etiam concilium Carthaginen- se anno subsequente 4 i 9. a ducentis decem, et se­ptem Episcopis celebratum. Res sic fertur acta. Apiarium Presbyterum Siccensem in Africa, cum ab Urbano Episcopo suo excommunicatus, et de gradu Presbyteratus dejectus fuisset, appellasse Zo­simum Rom. Pont, ab hoc missum esse Faustinum Potentianee in Piceno Episcopum, Philippum, et Asellum Presbyteros in Africam ad hoc Carthagi- nense concilium eum in finem, ut Apiarius, qui a Romano Pontifice judicatus esset innocens ad gradum Presbyteratus reponeretur, idque legatos ursisse vi Canonis Concilii Nicaeni, quemque in suo etiam Commonitorio, et instructione sibi scriptotenus data, habuerint, et allegaverint. Qui vero pro Nicaeno Canone agnitus non sit a Concilio; quod ut eo certius innotesceret, sibi ex Oriente ab Episcopo Alexandrino, Antiocheno, et Constantinopolitano petiisse exemplaria Nicaeni concilii, neque vero in his repertum esse: sed canonem, quem Zosimus Legatis in Commonitorio dederat, hique protulerunt, fuisse Sardicensis concilii non Nicaeni. Interea autem, donec exem­plaria allata ex Oriente fuissent, Apiarium ad petitionem Zosimi repositum esse ad Presbytera­tum, unde exciderat ea tamen conditione, ut ad aliam, quamcumque vellet, transiret Ecclesiam, tantumque ne in Siccensi maneret ob offensio­nem, quam incurrisset plebis. Cum ad Tabracen­sem

Next

/
Thumbnails
Contents