Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

32 Inst. Hist. Heel. Pat's II. sem Ecclesiam transiisset, atque etiam hic crimi­nibus perpetratis denuo munus ei Presbyteratus ablatum e-sset, isque etiam nunc Romam confu­gisset, et aCaelestino Papa obtinuisset, ut iterum legati Roma in Africam mitterentur de eo repo­nendo ad Presbyteratum , tandem vero impulsus conscientia ad fatendum crimina sua confessus es­set, Africanos Episcopos scripsisse Caelestino Papae bis verbis : Impendio deprecamur, ut deinceps ad vestras aures hinc venientes non facilius admit­tatis , nec a nobis excommunicatos in communio­nem ultra velitis excipere: quia hoc etiam Nicae­no concilio definitum facile advertet Venerabilitas tua. Eidem Concilio Nicaeno aequissimum esse vi­sum ut illic negotia finirentur, ubi orta essent, neque judicium transmarinum posse rite celebra­ri , ad quod personae necessariae vel ob sexus, vel aetatis provectae infirmitatem non possent ad­esse. Abstineret itaque Romanus Pontifex a suis Clericis mittendis in Africam, Ne fumosum ty­phum seculi in Ecclesiam Christi, quas lucem sim­plicitatis , et humilitatis diem Deum videre cu­pientibus praefert, videamur inducere. Nam ut aliqui tamquam a tuce Sanctitatis latere mit­tantur , in nulla invenimus Patrum Synodo con­stitutum. • Hanc rem totam de Apiario actam inter Epi­scopos Africanos, et Zosimum, ejusque successo­res in Pontificatu, Bonifacium, et Caelestinum Dis­sertatione mea VII. de Canonibus Concilii Nicaeni 4. probavi esse falsam, et commentitiam. Nam primo Canon Sardicensis concilii in locum Cano­nis Nicaeni nequidem potuit substitui, quemad­modum quidam per maledicentiam dicunt, hoc factum esse fraude Zosimi, siquidem in Sardicerisi con-

Next

/
Thumbnails
Contents