Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
5o Instit. Hist. Eccl. Pars TT. scopi jussi sunt subscribere, et qui detrectarunt subscribere, sententia excommunicationis percussi sunt, suisque Episcopatibus privati, non tantum Sacerdotali decreto, verum et Imperiali. Hi octodecim erant, eorumque praecipuus, qui libris etiam adversus S. Augustinum editis Pela"ia- nismum propugnavit, Julianus Episcopus Ecla- nensis. Eclana nunc Frigentum vocatur, subest- que Episcopo Abellinensi in Archiepiscopafu Beneventano. Accepta Tractoria epistola Zosimi Carthagine denuo celebratum est concilium Episcoporum ducentorum, et quatuordecim, quod plenarium idcirco vocat S. Augustinus Epist. n5. ad Valentinum, quod in eo tam magno numero Patres declarationem et expositionem Catholicae doctrinae adversus .rrores Pelagii, et Caelestii fecerunt. In hoc Joncilio conditi sunt octo illi Canones , qui a Collectoribus Conciliorum ad Milevitanum concilium translati sunt , nec non alii decem, et novem de disciplina per errorem. Id, quod jam supra declaratum est. Nec tantum ab Afris in hac synodo cum gratulatione suscepta fuit haec epistola Tractoria, Zosimusque in sententiae hujus celebritate laudatus, sed etiam hujus Concilii synodalibus decretis ad eumdem Zosi- mum perlatis, et probatis, per totum mundum haeresis Pelagiana damnata est. Prosper contr. Collator, cap. 10. *■ 4.