Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
terrogatus, an sedis Apostolié« literis, quae ab Innoeentio erant ad Africanos datae in hac ipsa causa, praeberet assensum; omnia, quae Sedes illa damnaret, damnaturum se promisit, nec nonet Capitula illa, de quibus fuerat apud Carthaginem accusatus. Quod cum factum a Caelestio esset, nonnulla illius sancti Sacerdotis, sunt verba Marii Mercatoris, humanitate dignus est habitus, et sic epistolam quamdam benignitatis » Pl' nam ad Afros Episcopos meruit. Monuit eos videlicet, nec Caelestium nec Pelagium debuisse damnari, etiamsi de erroribus illis fuissent delati, quia abfuerit obstinatio mentis in his erroribus. Nec tamen Caelestium excommunicatione solvit, qua affectus fuit ab Carthaginensi Concilio. De quo sic scriptum est a S. Augustino cit. loc. A vinculis tamen excommunicationis nondum est creditus esse solvendus: sed interposito duorum mensium tempore, donec rescriberetur ex Africa, resipiscendi ei locus sub quadam medicinali sententiae lenitate concessus est. De hoc ulterius etiam scribit Augustinus eodem loco , et rem refert etiam Marius Mercator. Episcopis vero , inquit, ex Africa rescribentibus, omnemque causam , quce apud eos facta fuerat, exponentibus, missis etiam gestis exinde, quce fuerant tunc cum illo, vel de illo confecta, vocatus ad audientiam pleniorem, ut quce promiserat , festinaret implere, id est, ut damnatis praedictis capitulis, sententia Afrorum Pontificum , qua fuerat communione privatus , absolveretur , non solum non adfuit, sed eti/zm ex memorata Romana urbe profugit, atque ob hoc a beatae memoriae praedicto Zosimo Episcopo scriptis amplissimis perdamnatus est. A Sec. V. usque ad Sec. Vili. 27 Haec