Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

28 Instit. Hist Eccl. Pars II. Haec quamvis ita egisset Zosimus, ut beni­gne quidem agendo cum iis, qui se totos judicio Apostolicae Sedis, et correctioni profiterentur subjicere, alliceret potius, quam asperitate per­vicaces faceret; nec tamen etiam conniveret in iis, quae sunt ab ipsis asserta non recte; non po­tuit tamen effugere cavillationem Basnagii. Negli- gentiam Zosimi, ait in Annál. a. 417. num, 10. non accusare non possumus, qui hcereticum li­bellum catholicum esse pronunciavit, dum docet ex cathedra. - - - Neque culpce immune esse putamus praeceps de Pelagio judicium. Non fuis­se Caelestii libellum expertem errorum, praeci- pueque ejus, qui fuit contrarius dogmati de Ori­ginali peccato, verum est. Tam autem de hoc, quam de aliis professus Caelestius est: Non ego quasi auctor alicujus dogmatis definita hcec au­ctoritate statui, sed ea, quae de Prophetarum, et Apostolorum fonte suscepi, vestri Apostolatus offerimus probanda judicio , ut si forte, ut homi­nibus quispiam ignorantiae error obrepserit ; ve­stra sententia corrigatur. Quamobrem S. Augu­stinus 1. 2. ad Bonifacium c. 3. Cum, inquit, hoc Caelestius in suo libello posuisset, (quod de Ori­ginali peccato asserebat) inter illa dumtaxat, de quibus se adhuc dubitare, et instrui velle confes­sus est - - - voluntas emendationis, non fals itas dogmatis approbata: et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia et hoc Catholicae men­tis est, si quae forte aliter sápit, quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed detecta, ac demonstrata respuere. - - Profecto quidquid interea lenius actum est cum Ccelestio, servata dumtaxat antiquissimae, et robustissimae fidei fir­mitate correctionis fuit clementissima svasio, non approbatio exitiosissima pravitatis. Admisitne igi-

Next

/
Thumbnails
Contents