Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
Diosnolitani. In Africa vero ejus sententiae sunt condemnatae, judiciumque de his factum missum est pariter ad Apostolicam Sedem, et ad Innocentium., qui in ea sedebat, qui illud ratum habuit, et confirmavit. Hos laqueos, quibus undique erat circumseptus, Pelagius conatus effugere, eadem versutia, qua Diospolitanos fefellerat , misit epistolam Innocentio inscriptam, sed quae hoc jam mortuo, Zosimo, qui ei successit a. 417. fuit reddita. In hac cum alia fidei dogmata confessus esset, tum etiam ea, de quibus male audiebat, testatus est, se credere, sed posita verbis ambiguis. Sic autem fidem suam obtulit, ut se promptum offeret ad obediendum, si quid judicio Romani Pontificis videretur in ea corrigendum. Haec est fides, inquit, Papa beatissime, quam in Ecclesia Catholica didicimus, quamque semper tenuimus , et tenemus; in qua si minus perite, aut parum caute aliquid forte positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem, et sedem tenes. Accessit et epistola Praylii, qui Joanni successerat in Episcopatu Jerosolymilano pro Pelagio ad Romanum Pontificem scripta: quem etiam a Pelagio fuisse deceptum, inde cognoscitur, quod ab eo melius edocto Pelagius non multo post Je- rosolyma sit pulsus testimonio Marii Mercatoris in Commonitorio. Caelestius quoque audita morte Innocentii omni festinatione Romam venit, libellumque ad se purgandum Zosimo obtulit. Credebat , hunc a se facilius posse decipi, quam Innocentium. Zosimus illico in basilica S. Clementis cognitionem instituit, et judicium de Caele- stio. Is in libello suo, ut perhibet S. Augustinus lib. de Originali peccato cap. 6. scripserat: Si forte, ut hominibus quispiam ignorantiae error obrepserit, vestra sententia corrigatur, deinde inter26 Ins tit. Hist. Eccl. Pars II