Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
corrigenda. lidem eidem Innocentio, Magnis, inquiunt, periculis infirmorum membrorum Christi Pastoralem diligentiam adhibere digneris. Nova quippe hceresis, et nimium perniciosa ten- tat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis Dominicam etiam orationem impiis disputationibus conantur auferre. Haec sunt illa duo con- ci!ia , de quibus S. Augustinus Serm. i3i. Jam enim, inquit, de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem Apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est, utinam aliquando finiatur error. In Labbeana conciliorum collectione concilium boc Milevitanum babét octo canones contra Pelagianos, decem, et novem de di- Scipbna Ecclesiastica. Sic se habet hoc concilium etiam in Mansiana collectione: attamen jam cum adnotatione posita ad paginae calcem, esse hos rmnes canones Concilii Carthaginensis a. 4i8. celebrati. Id quod, ut alia argumenta omittam ex ipsa synodica epistola hujus concilii ad Innocenti um Pap apparet. Siquidem Patres concilii Carthaginensis diserte dicant, duo esse, de quibus et tractaverint, et quae eidem Innocentio submittant. Hcec interim duo, sunt eorum verba, quibus vmnino totum, quod Christiani sumus, conantur evertere , quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum , ut contra peccati malum , atque ad operandam justitiam sit noster adjutor, et non opitulari parvulis ad consequendatn vitam aeternam Christiance gratiae Sacramentum. Hcec insinuando Apostolico pectori tuo, non habemus opus multa dicere. Pelagii causa ex Jerosolymitana synodo missa Romam ad Apostolicam Sedem est, totaque ejus decisioni substrata. Eluserat Episcopos concilii DiosA Sec. V. usque ad Sec. P'III. 25