Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
2 4 Instit. Hist. Eccl. Pat's II. sine ulla dubitatione damnantes. Quin post hanc synodum audacia in tantum crevit eorum, quos Pelagius in Palaestina perverterat, ut Dei servi, et ancillce ad curam S. Hieronymi Presbyteri pertinentes , sceleratissima caede afficerentur, Diaconus occideretur, ceclificia monasteriorum incenderentur , vix ipsum ab hoc impetu, atque*incursu impiorum in Dei misericordia turris munitior tueretur. S. Hieronymus et in epistola ad Ctesi- phontem, et in Dialogorum tribus libris contra Pelagianos insectatus Pelagianos est. Hinc istorum haec ira venit, et furor, quo perpetrarunt ea, quae demonstrata sunt , eo more, qui haereticorum semper fuit, ut grassarentur, si nacti vires aliquas essent, in eos, qui ipsorum erroribus, et vesaniae adversantur. Subsequente anno 4i6. iterum duo habita sunt concilia in Africa, primum Carthagine ab Episcopis sexaginta, et octo, alterum Milevi in Numidia, cui affuerunt, unus et sexaginta Episcopi. Mos erat Episcopis in Africa certis temporibus coire ad Synodum. Cum igitur Carthagine hoc; factum esset, ex diversisque causis instituta sjmo- dus esset, Orosius, redux e Palaestina, literas He- rotis, et Lázári Episcopis dedit. Haec res occasionem praebuit tractandi de iis, quorum accusabatur Pelagius , et Caelestius, etiam postquam ante annos quatuor jam habita fuisset synodus de Cae- lestio. Utra que Synodus statuta sua misit ad Innocentium Papam confirmationis gratia. Hoc itaque gestum, sunt verba Synodi Carthaginens. Domine Frater sancte Charitati tuas intimandum duximus, ut statutis mediocritatis nostras etiam Apostolicas Sedis adhibeatur auctoritas pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate cor-