Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

genis ramusculus est. Caelestius fuit natione Sco­tiis, qui se Eomae Pelagio adjunxit: deinde in Orientem profectus Ephesi ad Presbyteratum irre­psit. Suos, et Pelagii errores prodidit Romae in Comentario in Epistolas S. Pauli, et in epistola ad Demetriadem, quae ex illustri familia genus du­cens Christo suam virginitatem dicaverat. Cum ambo Romae male audire coepissent, primum in Siciliam, postea in Africam navigaverunt, ut illic errores suos spargerent. In Sicilia plures etiam ex Episcopis suis erroribus ita irretiverunt, ut cum Pelagii, et Caelestii errores damnati fuissent, ma­luerint suos Fpiseopatus amittere, quam horum renuntiare erroribus. In Africam cum venissent, Caeleslio manente Carthagine, Pelagius in Palae­stinam se contulit. Contigit eodem tempore Pauli- num Diaconum Ecclesiae Mediolanensis Carthagine esse : qui cum Caelestium jam in Italia noscere coepisset, enmdem Carthagine, spargentem erro­res suos, ad Aurelium Episcopum Carthaginen- sem detulit. Qamobrem Carthagine habitum est concilium. Haec autem fuerunt, de quibus testi­monio S. Augustini lib. 2. dePecc. Orig. cont. Pelag. cap. 2. accusatus fuit: Adamuin mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, mortuus fuisset. Quoniam peccatum Adas ipsum solum loesit, non genus humanum. Quoniam parvuli, qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo fuit Adam ante prcevaricationem. Quoniam neque per mor­tem , vel prcevaricationem Adae omne genus hu­manum moriatur, nec per resurrectionem Christi omne genus hiuncinum resurgat. Quoniam lex mit­tit ad regnum coelorum, quomodo et Evangelium. Quoniam ante adventum Domini fueriint homines impeccabiles, id est, sine peccato. Quis hujus Con­cilii exitus fuerit docet Marius Mercator Com­mo­A Sec. y. usque ad Sec. Fill. 21

Next

/
Thumbnails
Contents