Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

22 Institut. Hist. Eccl. Pars II. monitorii cap. l. He quibus omnibus, ait, capitu­lis (modo allatis) Patres, et Episcopi regionis il­lius restiterunt Caelestio , et jusserunt, ut eadem condemnaret, quia essent haeretici sensus. Sed Caelestius nullo modo acquiescens, quin imo re­sistens Actis eisdem Ecclesiastica communione privatus est. A qua sententia ad Romani Episco­pi examen credidit appellandum: qua mox idem appellatione neglecta Ephesum Asiae urbem con­tendit, ibique ausus est per obreptionem locum Presbyterii petere. Pelagius, quem ivisse in Palaestinam, supra dictum est, Jerosolymae se in animum Joannis Episcopi Jerosolymitani insinuavit specie sancti­moniae, nec omisit virus doctrinae suae aliis af­flare. Coortae sunt dissensiones , et disputationes. Quamobrem Joannes de sententiis Pelagii judicium instituit in conventu sui Presbyterii. Erat eodem tempore Orosius Presbyter ex Hispania in Belli- lehem apud S. Hieronymum super quibusdam quaestionibus Scripturae sacrae, et quia prius­quam in Palaestinam venisset, in Africa fuerit apud S. Augustinum, accersitus est et ipse ad hunc conventum resciendi causa, quid ab Afri­canis Episcopis actum esset erga Caelestium. De­monstravit , hunc apud Carthaginem plurimis Episcopis judicantibus auditum , convictum con­fessum, detestatumque ab Ecclesia profugisse ex Africa ; insuper ipsius etiam Pelagii librum refu­tatum esse a S. Augustino libro de Natura, et Gratia: quin Augustini etiam epistolam protulit ad Hilarium Syracusanum, qua ejusdem Pelagii per­strinxerit errores. Destitit autem Orosius insiste­re accusationi, cum advertisset, Joannem ferri quadam indulgentia erga Pelagium. Joannes au­tem

Next

/
Thumbnails
Contents