Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
PARS II. INSTITUTIONUM HISTORIC ECCLESIASTICS. A SECULO V. USQUE AD FINEM S ECULI VIII. *• Origenistce. Anthropomorphitce. Hinc exorti tumultus in Aegypto, et alibi. TT *■—irrores in Origenis libris, et doctrina detecti sunt, et notati jam etiam eo vivente, incurritque propterea reprehensionem, quemadmodum in Notitia de Patribus ostensum est. Hoc vero tempore circa initium seculi quinti ejus de erroribus accusatio refervescere coepit, dum in hos per illius lfbros inducti plures essent. Quamvis enim et antea Interpretes Scripturae sacrae fere omnes, qui post Origenem fuerunt, ipse etiam S. Hieronymus, multa in suis Commentariis ex hoc excerpserint; tamen cum ii, qui deinde Origenistae appellati sunt, non scivissent in libris Origenis bona discernere a malis; ex ejus lectione delati sunt in errores orthodoxae fidei contrarios. Talis fuit Rufinus l