Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

4 Institui. Hist. Eccl Pars 11. finus Aquilejensis Presbyter, et monaelius: qui cum ex Oriente, ubi annis viginti, et septem fuit, a. 5g7- rediisset, Romae Origenis librum «cxfiv e Graeco in Latinum vertit, unaque ejus errores propinavit suis lectoribus ’ tales complures alii monachi in Aegypto. Inter hos autem pullulavit et is error, quo crediderunt Deum corpore et membris, qualia homini sunt, praeditum, quique Anthropomorphitae dicti sunt. Dum autem mona­chi Origenistae in Scriptura sacra ea etiam , quae proprie intelligenda sunt, sumerent allegorice se­cuti Origenem , et deriderent eos monachos, qui Deo affingerent corpus et membra, qualia habet homo, eo quod in Scriptura ista legerentur d£ Deo, exortae sunt contentiones non mediocres inter monachos, dissidiaque ejusmodi, ut mutuis convitiis se appeterent, et turbulenta inter eos fierent omnia. Adversus errorem de Deo corporeo Theophi- lus Episcopus Alexandrinus in Ecclesia sermonem habuit, eumdemque perstrinxerat in sua epistola Paschali. Epistola quae fuerit Paschalis, ex Part, l. §. 54; intelligitur. Hac tam epistola, quam con­cione ita monachi Anthropomorphitae exarserunt, ut Alexandriani tumultuose iverint e suis eremis, Theophilumque sufferre e medio constituerint, tamquam hominem nefarium, et impium. De eo- rum furioso adventu Theophilus certior factus ad sistendum furorem obviam pergens, et blan­dissimis verbis, Perinde, inquit, vos adspexi, ac vultum Dei. Itaque illi, Si ergo , inquiunt, ex animo ita credis , Origenis libros damna, quibus lectores in eam sententiam inducuntur. Sententia intelligitur, de Deo non corporeo, quam hi mo­nachi ferre noluerunt. Sozornen. I. 8. c. n.— 16. Ori-

Next

/
Thumbnails
Contents