Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

i8 Institut. Hist. Eccl. Pars II. dem interdictum fuit separatim ab Arsacio uspiam convenire ad peragenda Religionis officia. Multi ex Urbe aliorsum demigrarunt. Arsacius annum, et duos menses tantum superstes fuit. Atticus ei successit. Ut Thessalonicae, quod in confiniis si­ta esset utriusque Imperii, Orientis, et Occiden­tis, fieret Concilium in causa Chrysostomi apud Arcadium fratrem suum egit per literas ipse etiam Honorius Imperator Occidentis. Innocentius Papa misit Episcopos quinque, Presbyteros duos, et unum Diaconum Constantinopolim cum literis ad Arcadium: iidem ferebant epistolam etiam ab Hooorio Imp. missam denuo. Non sunt permissi adire Constantinopolim, sed intercepto eorum iti­nere , deducti sunt in castellum Thraciae mariti­mum, cui Athyra nomen fuit: ubi separati ab in­vicem, et inclusi fame, atque siti cruciabantur. Iisdem ereptae sunt epistolae, quas ferebant, ejus­modi violentia, ut uni ex Episcopis, renitenti, Yalerianus tribunus militum pollicem manus fre­gerit. Tentati sunt deinde pecuniis, ut cum At­tico communionem inirent, de Chrysostomo au­tem, et de novo judicio in ejus causa habendo nullam mentionem facerent. Nullam hi videntes spem aliquid agendi, amissis etiam epistolis, si- hique ereptis, re infecta reversi sunt in Occiden­tem. Pallad. in Hita S. Chrysost. Chrysostomus vero ductus est Cucusum lo­cum Armeniae, quae eo tempore irruptiones passa ab Isauris nihil securitatis habebat: cujus- que statum ex epistolis, quas inde scripsit, licet cognoscere. In quarum una ad Theodotum, Ma­xima , ait, sunt Armeniae mala. Nam quocumque tanclem quisque venerit, cruentos torrentes, ca­daverum asynina, domos solo aequatas, urbes ever-

Next

/
Thumbnails
Contents