Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

eversas prospiciet. Huc videlicet missus Chryso- stomus est, ut eum e vita etiam quantocius extur­barent. Nondum annus intercesserat, atque hinc etiam Arabissum, in ulteriorem Armeniae locum, deportatus est, ubi praeter discrimina vitae ab hostibus, ei accederet inedia propter inopiam ter­rae illius, et defectum in ea rerum omnium. Chrysostomus autem non tantum absens per lite— ras fovebat, et erudiebat suos Constantinopolita- nos, verum etiam multos barbaros in Armenia convertit, et instruxit ad Christianam Religionem. Hinc ex abstrusis etiam exilii sui locis tamen no­men , et fama Chrysostomi se effudit quaquaver- sum. Quam invidentes ii, qui ei exilium confla­runt , effecerunt, ut ad squalidiorem adhuc lo­cum Pityuntem in ora maris Pontici, deportare­tur, ut quasi sepulta omnis ejus memoria illic de­litesceret. Quamvis infirma admodum esset vale­tudine, tamen iter facere coactus est absque in­termissione nulla requiete ei concessa etiam in pluvia, et quamcumque magno aestu. Dicebant vectores, se hoc non facere absque spe praemii. Post iter trium mensium Comanae, jam in regio­ne Pontica, recreatus pridie apparitione S. Basi­lisci, in cujus templo oraverat, certiorque factus de obitu sibi instante ad praemia caelestia capien­da transiit a. 407. Eudoxia Imperatrix mense se­ptimo post decessit in partu prolis, jam in utero mortuae. Arcadius non ultra annum subsequen- tem vixit. Palladius docet, omnes Chrysostomi adversarios pariter intra exiguum tempus foedis, et atrocibus morbis sublatos esse non absque manifesto indicio Divinae ultionis. In Concilio­rum Collectione Mansiana Tom. Ill col. loßi. posita est epistola Innocentii I. quae habet excom­municationem. in Arcadium Imp. propter Chry­2 * so«*' A Sec. V. usque ad Sec. VIII. 19 ‘

Next

/
Thumbnails
Contents