Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

in integrum, atque repositus in eum statum , in quo fuit ante sui condemnationem, perinde at­que si haec nulla antecessisset. Mansitne igitur judicium, quod erat factum de Chrysostomo ? Si non mansit, ut certe non mansit, sequitur fuis­se abrogatum, atque in irritum missum. Eadem die, qua Chrysostomus portatus in exilium est, Constantinopoli Ecclesia conflagravit, et Curia, ab Ecclesia, quae prior ardere coepit, in hanc igne per ventum delato. Inimici Chryso- stomi hoc incendium in ejus amicos et fautores, veluti ejus auctores, contulerunt: e contrario au­tem hi, in ejusdemChrysostomi adversarios. Opta­tus Praefectus Urbis , religione Gentilis , sola su­spicione ductus, amicos Chrysostomi tormentis subjecit, inquirens in facinoris auctorem, et mul­tos etiam ex his supplicio affecit. Palladius de hoc incendio loquitur, velut divinitus immisso. Flam­mam enim omnium primo esse conspectam in me­dio Sedis, inqua sedens Chrysostomus solebat Verbum Dei praedicare, et explanare. Hinc flam­mam esse sublatam in altum, et venisse ad te­ctum : unde vero se trajecerit in Curiam , multis disjunctam passibus sine laesione ullius domus, quae interjectae erant. Tam Curia, quam Eccle­sia incendio absumpta est tota praeter ejus aedi­culam, in qua thesaurus Ecclesiae servabatur. Arsacius Presbyter Ecclesiae Cohstantinopolitanae frater Nectarii Episcopus in locum Chrysostomi constitutus fuit, quem Palladius hominem vocat pisce magis mutum, et rana rebus agendis minus idoneum. Cum ab hujus communione , exceptis perpaucis, omnes abhorrerent, hi ita vexati sunt, ut in publicum non possent tuto prodire, et ne- quidem domus securitatem ipsis praestare- iis— Tomiilus II. 2 dem A Sec. V. usque ad Sec. VIII. i 7

Next

/
Thumbnails
Contents