Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b

tur, ingressi milites, ex quibus, ut postea didi­cimus , quidam necdum initiati erant, omnia spectabant intus recondita, sanc issimusque Chri­sti sangvis in tanto tumultu in militum vesti­menta fusus est, omniaque non secus quam in captivitate barbarica facinora passim admissa. Imperator die altera cum exivisset ad campum, vidissetque hominum turbam ingentem candida­tam, erant neophyti, et pridie baptizati ad tria hominum millia, et quaesivisset ab iis qui eum comitabantur, quinam hi essent, responsumque ei fuisset, haereticos esse, immisit milites, qui et hos, et ceteram multitudinem fidelium, quae thermis expulsa Paschatis festum in campo sub dio celebrabat, dissiparent, et dispellerem. Alia deinde super a ia facta sunt edicta, adversum eos, qui adhaererent, et perstarent in communio­ne Chrysos tomi. Palladius in Vita Chrysostom. Socrat. I. 6. c. 18. Sozomen. I. 8. c. 21. Chrysostomus, postquam exturbatus ex Ec­clesia est, et jussus se tenere domi suae deporta­tus est ad exilium post menses duos , postquam Aeacius , et Antiochus Episcopi sua importunita­te Imperatorem ad hoc faciendum induxissent: hoc spatio missus fuit etiam sicarius semel, atque iterum-, qui Chrysostomum e medio tolleret. In­terea autem Chrysostomus Romam misit Panso- phium Pisidiae cum aliis tribus Episcopis ad Inno­centium Pap. cumque suis literis, nec non altera epistola quadraginta Episcoporum, et tertia Cleri Constantinopolitani, Anno 4o2. Anastasio mortuo Innocemius I. successerat. Jam prior etiam Theo- philus Alexandrinus lectorem suum cum epistola ad eumdem Innocentium miserat , qua rem actam adversus Chrysostomum ei perscripserat, ejusque depo­l4 Inst it. Hist. Heel. Pars II.

Next

/
Thumbnails
Contents