Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
r depositionem ex Episcopatu, sed subdole, et sine ulla certi criminis, ob quam meruerit depositionem, designatione. Ad haec Beatus Innocen- tins Papa, sunt verba Palladii, utrique parti pares literas communionis misit, improbans judicium, quod a Theophilo factum videbatur, dicens, debere aliam cogi synodum irreprehensibilem Occidentalium , et Orientalium. Missis denuo literis Theophilus cum allegasset canonem Antiocheni concilii, illum eumdem, quem etiam Constanti- nopolim miserat, quoque continebatur Episcopum sive jure, sive injuria depositum ex Episcopatu , si resumpsisset Episcopatum citra decretum concilii, non posse permanere ulla ratione in munere Episcopi, conatus subterfugere concilium, quod decreverat habendum Innocentius, nihil obtinuit. Sed Innocentius rescripsit se a suo proposito non destiturum. Tu igitur, inquit, si judicio confidis, siste te ad synodum, quae secundum Christum cogitur, et ibi expositis criminationibus sub testibus Nicceni Concilii canonibus (alium enim canonem Romana non admittit Ecclesia) irrefragabilem securitatem habebis, Baronius in Annalib. ad a. 4o4. num. 20. dum versatur in hac de Chrysostomo narratione Datis, inquit, ad Innocentium literis, ipsum adversus tot nefaria Orientalium, et Aegyptiorum Episcoporum appellat. Etiam Natalis Alexander, Bel- larminus, pluresque alii idem asseruerunt. Quorum hanc assertionem Basnagius in suis Annalib. memorans, Nos vero, inquit, provocationis neque volam invenimus, neque vestigium. Sunt autem Chrysostomi in epistola ad Innocentium verba haec: Scribite, precor, et auctoritate vestra decernite hujusmodi iniquu gesta, nobis absentibus, A Sec. V. usque ad Sec. VIII. i5