Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.2. (Agriae, 1825) - 89b
tem. Ita cum verecundia quadam mittenles ex palatio, eum expulerunt, jubentes , interim útin domo Episcopali maneret. Pallad. in Vit. Res Ii8ec acta est pridie Paschatis a. 4o4. Presbyteri Joan- nis abhorrentes a communione Episcoporum, quorum opera Joannes expulsus ex Ecclesia est, Vigiliam, quae Pascha antecedit, in thermis celebrarunt. Imnerator altera die venturus erat ad Ecclesiam. Ilinc Episcopis, qui Imperatorem impulerant ad ejiciendum, ex Ecclesia Chrysosto- mum, injecta cura, ne si Ecclesiam reperiret vacuam, eorum etiam patefieret mendacium, quo eum fefellerunt, dicentes, populum universum alienissimo animo esse a Chrysostomo: qui secus abstinuisset ab eo, quod egit, veritus seditionem populi. Praefectum igitur Urbis adeunt, et ab eo impetrant cohortem ad compellendum populum in Ecclesiam tametsi aegre. Lucius tribunus militum, licet Gentilis, rem tentavit svadendo. Re- nunciat Aeacio, a populo se non auditum esse. Hic petit, ut vi rem agat, eumque promissis permovet. Igitur vigilia secunda noctis cum cohorte, assumptisque secum Clericis Aeacii invadit locüm, in quo collectus erat fidelis populus, et Presbyteri baptizabant, utpote pridie Paschatis , distri- ctisque gladiis milites viam sibi fecerant usque ad baptisterium, ut Presbyteros baptizantes dissiparent : quorum aliqui fustibus m capite percussi ita baptisterium sangvine resperserunt, ut aqua colorem mutaverit. Fit fuga cum aliorum, tum eorum, qui utriusque sexus parati ad suscipiendum baptismum stabant, pars etiam vulnerati. Comprehenduntur Presbyteri, et Diaconi, et in carceres conjiciuntur. Neque hactenus stetere clades, sunt verba ipsius Chrysostomi Epist. ad Innocent. Pap. sed ubi Sancta condita servabantur, A Sec. V. usque ad Sec. VIII. iS