Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
88 Institut. Hist. Eccl. Pars. I Hanc, et quae semper ulterior facta est Judaeorum ad fidem in Christum conversio, non aequis oculis adspexerunt Judaeorum primores , et Sacerdotes. Petrum hi et Joannem comprehensos ad suum trahunt tribunal , hisque severissime interdicunt ulteriorem omnem Evangelii praedicationem. Hi responderunt, ipsisne, vel Deo potius obediendum esset. Cum igitur adversus hanc prohibitionem Apostoli pergerent docere, ad eos- que undique ex aliis etiam locis Jerosolymam concursus factus esset, allatis etiam infirmis, et in plateis constitutis, ut dum Petrus transiret , hujus umbra illos tangeret; atque sic sanitatem reciperent , magistratus Judaeorum , et Sacerdotes non tantum in Petrum, et Joannem, verum etiam in ceteros omnes Apostolos manus injecerunt, et in carcerem eos conjecerunt, postridie de his celebraturi judicium. Nocte, quae subsecuta est, Angelus Apostolos e carcere emittit, mandatque, ut mane sint in templo, et doceant. Magistratus Judaeorum cum altera die Apostolos in carcere, quamvis bene clauso non reperissent, intellexissent autem hos esse in templo, moreque suo populum docere, ipsi iverunt ad eos revocandos nulla adhibita vi , ne populum ad seditionem adversum se concitarent: cumque illos stitissent in suo judicio, parati erant eos interficere. Gamaliel unus ex eorum numero ipsos deterruit. Attamen plagas Apostolis imposuerunt cum severa iterum comminatione, si pergerent ultra docere. Quem dolorem, contumeliamque verberationis sic Apostoli pertulerunt, ut etiam gaudentes discederent ex Judaeorum concilio, quod digni habiti fuissent pro nomine Jesu contumeliam pati. Ju-