Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Judaei Hellenist«, id est origine quidem Judaei, sed quibus natis, et educatis extra Judaeam Graeca, non Hebraea bngva esset, hi, inquam facti Christiani murmurarunt adversum ceteros, quod eorum viduae despicerentur in quotidiano ministerio. Haec res occasionem dedit constituendis septem diaconis; quosque Apostoli etiam manuum suarum impositione ad hocce ministerium consecraverunt. Horum Diaconorum unus fuit Stephanus, qui ab Judaeis lapidatus primus post Ch risti adscensionem in caelum, et Evangelii propagationem Christo sanguine suo testimonium dans, Martyr factus est. Quamvis autem per occasionem illius murmurationis ab Apostolis constituti sint Diaconi: tamen hos non viduis substituerunt , sed ministerii partes, quas per seipsos peregerunt, in illos transtulerunt. Id, quod apperet ex verbis eorum: Non est ce quum, nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis Act. 6. v. 2. Ad dispensandam videlicet Eucharistiam spectabat eorum ministerium. Hoc muneris fuisse Diaconis , certum fit ex Apologia I. S. Justini M. Postquam vero is, inquit, qui prceest, preces absolvit , et populus omnis acclamavit, qui apud nos dicuntur Diaconi, panem, et vinum, et aequam, in quibus gratice actee sunt , unicuique preesentium participanda distribuunt , et ad absentes perferunt. Nec non ex S. Iguatii epistola ad Trail ian. Oportet inquit, et Diaconos , mysteriorum Christi ministros, per omnia placere. Neque enim ciborum, et potuurrp ministri sunt, sed Ecclesice Dei administratores. Nempe penes hos fuit etiam facultatum Ecclesiae administratio , et erogatio in mensam, commu- nemque victum, aliasque singulorum necessitates, quanAb an. I. JE}\ Christ, usque ad Sec. Itr. 89