Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Í- 2< Matthias factus Apostolus. Adventus Spiritus S. die Pentecostes. Prima post id Euangelii pros- dicatio Jerosolimcc. Judceorum furor adversus nascentem Ecclesiam. Diaconorum ele- ctio. Statim tibi Apostoli reversi ex monte Oliveti sunt, Petrus hos, omnemque reliquam discipulorum Christi multitudinem ad centum viginti, affatus, docuit in locum Judae, qui Christi proditor fuit, alium debere eligi Apostolum. Joseph cognomine Barsabas, et Matthias sunt propositi tamquam omnium dignissimi. Sortibus missis Matthias factus est Apostolus. Decima die post Christi adscensum in caelum, quinquagesima autem ab ejus resurrectione, dum in memoriam datae legis in monte Sinai Judaei festum agerent, venit Spiritus sanctus super Apostolos Jerosoly- mae , omnemque reliquam Christi discipulorum multitudinem in forma lingvarum ignearum, et illico variis lingvis inceperunt loqui. Quam cum in his subitam lingvarum scientiam admirati fuissent Judaei , magnusque eorum concursus factus esset, Petrus suo sermone, quem ad eos habuit Judaeorum ad fidem in Christum convertit tria circiter millia. Nec multo post, cum idem Petrus homini a nativitate claudo ad portam templi repentinam sanitatem pedum , ac firmitatem tribuisset per nomen Jesu, ad ejusdem Petri concionem eorum, qui crediderunt, factus numerus est quinque millia. Hi in fide instructi, et baptizati frequentes erant in templo, conveniebant ad frangendum panem , facultatibusque suis in unum eollatis, omnia inter se habebant communia. Hanc, Ab an. I. Air. Christ, usque ad Sec. IF". 87 1