Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
78 Prolegomena altera Dalmatiam. Diviso imperio Romano inter Orientis, et Occidentis Imperatores Illyricum quoque sectum bifariam , alterum Orientale, alterum Occidentale factum est. Urbes Illyrici clariores fuerunt, Spalatum antiquiore nomine Epetium, Epidaurus, quae nunc Ragusia vocatur, Jadera alio nomine Zara, Salona, quae nunc eversa jacet. Illyrico contermina fuit Dacia, latissime fusa Septemtrionem versus usque ad montes Carpathi- cos, Ortum versus usque ad Pontum Euxinum. Ubi vero Dacia sub Romanorum potestatem venit, et in Romanam provinciam conversa est, lianc fluvius Hierasus terminavit Orientem versus, qui per Moldáviám fluit in Istrum. Hanc omnem terram primum gentes Scythicae incoluerunt, inter quas Romanis notissimi fuere Daci, et Getae, quos Graeci Scythas, vel Sarmatas appellaverunt. Mox huc intrarunt Gothi, Gepidae, Hunni , Pa- cinacitae, Cumani, Valachi, inter quos quemadmodum Dacia divisa fuit, ita nomina etiam diversa consecuta est, Daciae, Gothiae, Gepidiae, Transilvaniae, Cumaniae. Rursus autem Cumani- ae pars una vocata est Moldavia ab amne Mol- dovo, altera Valachia ab incolis Blachis, sive Va- lachis. Ad veterem Daciam ea quoque regio spectabat , quae hodie vocatur Bessarabia. Eadem Dacia fuit etiam divisa in Ripensem, Mediterraneam, et Alpestrem Daciam Ripensis ad ripas sita Tibisci , Chrysii, Marusii, et Danubii eam nunc constituit Hungáriáé partem, quae a Mar- matia tenditur usque ad Marusium, et Banatum insuper complectitur Temesiensem. Meditera- nea Dacia eadem fuit, quae nunc Transilvania est, ubi Sarmisagethusa olim Decebali regia, mox Ul-