Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Geographia. 79 Ulpia Trajana, nunc Várhely dicta, Praetoria Au­gusta mox Forum Siculorum, nunc Márosvásár- hely, Auraria nunc Abrudbánya , Salinae nunc Torda , Hermannopolis alio nomine Cibinium, Claudiopolis, quae colonia est Trajana. Dacia Al- pestris ibi fuit, ubi nunc est Moldavia, et Va- lachia. Restant adhuc Europae regiones tres, Moesia, Thracia, et Graecia. Moesia, a Septemtrione habens Istrum, a Dacia Orientem versus se se tendit us­que ad Pontum Euxinum. Dividebatur in superio­rem, et inferiorem, quae pars ejus altera appellata fuit etiam Bulgaria Infra hanc sita est Thracia aeque ab ortu habens Pontum Euxinum, et Pro­pontidem, ubi Constantinopolis , antiquitus voca­tum Byzantium nunc a Tureis Stambol. Postquam Constantinus M. Byzantium ad eam evexit digni­tatem , et magnificentiam, ut eam etiam Novae Bomae nomine insignitam esse voluerit, Thracia quoque vocari coepit Romania. Infra Thraciam inter mare Mediterraneum ab Occidente, et mare ASgaeum seu Archipelagum, qui dividit Europam ab Asia, sita est Graecia. Haec proprie sumpta comprehendit Graeciam pro­prie dictam, Macedoniam, Thessaliam, et Epi­rum : stricte vero sumpta continet tantum Grae­ciam proprie dictam, in qua Achaja, seu Hellas, Peloponnesus, et insulae. Achajae partes fuerunt ./Etoiia, Attica, Boeotia, Phocis, Doris, Locri, et Megaris. Peloponnesus et ipsa divisa continebat Achajam proprie dictam, Arcadiam, Argiam, Co­rinthum, Elidem, Laconiam, Messeniam, et Si­cyoniam. Insulae Graeciae sunt, Cephalenia, Cor- cyrus, Creta, Cyclades, Cythera, Delos, Eubo­ea,

Next

/
Thumbnails
Contents