Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
mo multas a Tartaris, et graves perpessa incursiones eo venit, ut Tartarorum Principem suscipere coactum sit: qui tamen imperio potitus sinit hos propriis legibus uti, et vivere. Ultra Coream, de qua ipsa exigua notitia habetur, quomodo se Asia ulterius Orientem versus habeat, incognitum est. 5. 4. Regiones Asice minoris a Palaestina spectantes ad Occidentem. Spectavimus Asiam a Palaestina Septemtrio- nem, et Orientem versus: ibimus nunc ad eam videndam Occidentem versus. Palaestinae, ut jam demonstratum est <, ex hoc latere adjacet mare Mediterraneum: inter quod idem mare, et Pontum Euxinum , nec non Propontidem ab Armenia et Syria, quae sunt partes Asiae magnae, regio spectans in Occidentem vocatur Asia minor. Cujus partes sunt Pontus, ubi urbs omnium prima Trapezus, Cappadocia, ubi Neocaesarea, et Tyana; Cilicia, ubi Tarsus S. Pauli Apostoli natalibus inclyta, et Issus; Pamphylia, ubi Olbra, et Aiaiia, Lycia, ubi Patara; Pisidia, Isauria, Lycaonia, Caria, ubi Magnesia, Miletum, Halicarnassus; Lydia, ubi Sardes; Phrygia major, ubi Gordium; Phrygia minor, ubi Troja; Galatia, alio nomine Gallograecia, Paphlagonia, Bithynia, ubi Nicaea, et Chalcedon; Mysia, ubi Pergamus, Aeolia, Jonia, ubi Ephesus, et Smyrna. Infra Ciliciam in mari Mediterraneo jacet insula Cyprus, infra Cariam vero sita est insula Rhodus. Éx his sex istae: Lydia, Jonia, Caria, Mysia, Phrygia, et Hellespontus sub Romanis provinciam Proconsular 70 Prolegomena