Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Geographia. 71 stilarem constituerunt, quae ab his dicta est Asia. Hellespontus est fretum ex Propontide ad mare Aegaeum, Asiam ab Europa , septem non amplius stadiorum intervallo , disterminans. Huic adja­cens regio, pars Mysiae ejusdem etiam Hellespon­ti nomen gerit Asiae minoris ea pars, quae Ci­liciam , Pamphyliam , Pisidiam, et partem Cappa­dociae australem complectebatur, appellata etiam fuit Caramania. «■ 5. Regiones a Palaestina ultra Arabiam Petraeam Occidentem versus, jamque in Africa sitce. Ab Oriente revertendo ad sinum Arabicum in Arabia Petraea, hinc ulterius Occidentem ver­sus sita est Aegyptus habens mare Mediterraneum e parte sua boreali, a plerisque jam Africae attri­buta ; quam Nilus, qui ab ^Ethiopia, nunc Abys­sinia, et a meridie in Septemtrionem fluit, inter- labitur. Fuit ASgyptus divisa in superiorem, seu Thebaidem, in mediam, seu Heptanomin , quod septem Nomis, seu Praefecturis constiterit, ap­pellatam a Graecis, et inferiorem, cujus nobilis­sima pars fuit Delta: intra quam Tan is, et aliae urbes , extra ad Occasum Alexandria cum ejus territorio, quae Mareotis a lacu ejusdem nominis fuit vocata, ad Ortum Pelusium, et Heliopolis fuit sita, Hebraeis On dicta, nec non terra Ges- sen, in qua Hebraei habitarunt, dum sub .Tose- pho Prorege /Egypti venissent in iEgyptum. Ab dEgypto procedendo in Occjdentem sila fuit Libya habens a Septemirione mare Mediter­rane-

Next

/
Thumbnails
Contents