Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Geographia. 69 Arabiae Desertae urbs prima fuit Bostra : quae confundenda non est cimi Bosra Idumaeae civitate in Arabia Petraea. Nam Bostram antiqui Scriptores, ipse etiam S. Hieronymus vocat Phi­ladelphiam, quod ei nomen inditum est a Ptole­maeo Philadelpho Rege AEgypti, dum illam regio­nem Arabiae , quam olim incoluerunt Ammon i- tae , sub suam redegisset potestatem. Namque Philadelphia eadem est, quae Rabbat Ammonita- rum princeps urbs. Arabiae Felicis incolae prae­cipui erant Sabaei, et Saraceni, alio homine Aga— reni, et Ismaelitae. Natal, et Metel urbes olim habuit clariores, nunc Mecham habet , et Me­dinám. India ab incolis dicta Indostan , admodum ampla Asiae regio est, cujns partem primum Per­sae sibi subjecerunt, deinde Alexander M. devi­cto Poro Indorum Rege. Seculo decimoquinto ad finem vergente Portugalli, mox Hispani , Hol­landi, aliique Europaei Indiae regiones varias oc­cuparunt. Dividitur in partes quatuor majores, quae singulae multa complectuntur regna. In una ha rum quatuor partium situm est Magni Mogolis imperium, idem quod Indostan vocatur ab inco­lis; altera vocatur Peninsula duas ex illis qua­tuor continens partes, quarum altera intra, altera extra fluvium Gangem sita est; demum est ea pars, quae India Insulana appellatur. In India intra Gangem sita est etiam Malabaria. Ab India ulterius Orientem versus jacent Si- nae, quae alio nomine etiam China vocatur. Di­viditur in tria imperia, Chinense, Japonicum, et Corea. Imperium Chinense cum antea suos pro­prios habuisset Imperatores, seculo decimo septi­mo

Next

/
Thumbnails
Contents