Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
63 Prolegomena y 'v vel Sauromatas appellarunt Romani , hos Grapci vocarunt Scythas. Adhuc vero ulterius est reeio Serica, cujus incolae dicti sunt Seres, Septemtrio- nem versus ultima cognita gens. Nunc ad Tartarian! magnam refertur , ejusque partem Orientalem. §. 3. Regiones majoris Asiae a Palaestina sitae Orientem versus. A Palaestina sursum Septemtrionem versus ivimus, nunc eamus ab eadem Palaestina, eius- que latere ad Orientem spectante in eumdem Orientem. Ex hoc latere Palaestinae, ipsiusque etiam Scyriae inferioris sita est Arabia Deserta, et ultra hanc deorsum versus Arabia Petraea, fusa utraque latissime. A Syria Austrum versus eunti primi incolae erant Ammonitae, tum Moabitae cum accolis Madianitis. Post hos in Arabia Petraea, quae a Palaestina usque, in Aegyptum deorsum tenditur, Idumaei erant, et Amalecitae , jam aetate Abrahami noti. Gen. l4. v. 7. Ultra utramque Arabiam modo memoratam inter duos sinus maris, Persicum, et Arabicum Orientem, et Meridiem versus procurrit Arabia Felix. Hi sinus ambo sunt partes maris Erythraei , seu Rubri, quod idem nomen maris Rubri, et sinui Arabico solet tribui, atque usque in Indiam Orientalem funditur, quodque ibi ab eadem India mare Indicum vocatur. Haec India Orientalis vocatur ad eam distingvendam ab Occidentali India, quod nomen Americae solet a multis dari. Ara-