Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
Geographia. 67 Syriae ad Ortum Mesopotamia adjacet, posita inter duos fluvios, Euphratem, et Tigrim; qua de causa quod inter hos duos fluvios jaceat, ejus etiam nomen venit Mesopotamiae. Supra Mesopotamiam ad Septemtrionem est Armenia , ad Ortum Assyria, habens ex latere boreali contiguam Mediam, ex australi Persiam, et Chaldaeam, quae dicta est et Babylonia. Mediae vero ab Ortu adjacebat Hyrcania, et Parthia. Inter Mesopotamiae urbes eminent Edessa, et Nisibis. Armenia duplex est , major, et minor. Armeniae urbes primariae fuerunt, Artaxata ad Araxen fluvium, et Tignanocerta , quae nunc Sultania nominatur. Assyriae urbs omnium celeberrima fuit Ninive, quam nunc Mosoul vocant. Mediae urbs prima fuerunt Ecbactana; Chaldaeae sive Babyloniae Babylon, ejus magnitudinis, ut juxta certiora Historicorum testimonia in suo ambitu habuerit stadia 56o , quae faciunt millia passuum 45. Supra Armeniam, qua spectat ad Sepfem- triones , sunt regiones, Colchis , Iberia , ct Albania. Colchi, Iberi, et Albani suos olim Regulos habuerunt: deinde primum in Graecorum, mox in Romanorum potestatem venerunt. Hodie Colchi, et Iberi vocantur Georgiani, Albanis nomen datur Degestanorum, suntque alii ex his Persis, alii Tureis, alii Russis tributarii. Ultra Pontum Euxinum, et mare Caspium sita est Sarmatia Asiatica : siquidem et altera sit Sarmatia per fluvium Tanaim a priore divisa, ad Occidentemque spectans appellata Sarmatia Europaea, ubi nunc Tar- taria magna est, et Tartaria Russica. Est autem praeterea etiam Tartaria minor, alio nomine Crimea, pariter ad Europam spectans, dicta antiquitus Taurica Chersonesus. Quos vero Sarmatas, 5 * / vel