Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

tea Turrim Stratonis , exstruxit urbem , omni qua potuit magnificentia. Hic ii,, qui provinciae praeerant Praesides Romani sibi fixerunt sedem. Hinc Caesarea crevit usque eo, ut fieret totius Judaeae metropolis, Jerosolyma vero per Roma­nos eversa e culmine suae dignitatis decidisset. Altera pars sita ultra Jordanem, dicta est Peraea a Graeco trans , in alias minores regiones et ipsa divisa. S' 2­Regiones majoris Asiae a Palaestina Septemtrio­nem versus sitae. A Palaestina sursum Septemtriones versus procedendo sequitur Syria, Asiae ma joris, in qua et Palaestina est, ingens regio, a Cilicia, et mari Mediterraneo usque ad Euphratem Orientem versus tensa. Dividitur in plures regiones mino­res, Commagenem ad Septemtrionem, Phoenici­am ad Occidentem , Coelesyriam ad Meridiem, Palmyrenem ad Ortum, et Seleucidem circa ejus medium. Metropolis totius Syriae est Antiochia. Aliae praeterea urbes ejus celebriores sunt, Lao­dicea, Hierapolis, Apamea, Palmyra, Heliopolis, Ptolemais, Sidon, Tyrus, Berytus, Seleucia, Damascus. Scriptores antiqui Syriam etiam lati­us sumpserunt, et cum ea Assyriam quoque, Me­sopotamiam, Babyloniam, imo ipsam etiam Pa­laestinam comprehenderunt, quin et Cappadociam, omnesque Asiae reeiones usque ad Pontum Eu- xinum. ° GG Prolegomena

Next

/
Thumbnails
Contents