Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Geographici. 65 ‘ erant ex clade, abacti essent in captivitatem, Cy­rus vero Persarum Rex devictis Chaldaeis rerum potitus Judaeis potestatem redeundi in patriam ultro concessisset , prior divisio Palaestinae in duodecim tribus non mansit, sed inferior, ubi Jerosolyma erat, dicta est Judaea, altera Septem- trionem versus succedens , appellata est Samaria, tertia fuit Galilaea omnium suprema, Post reditum e captivitate Assyriaca, et Ba­bylonica eo quod Judaei a Syriae Regibus vehe­mentissime pressi essent, Judas Machabaeus Dux populi obtinuit a Romanis, ut hi Judaeos in so­cios suos adscriberent. Inter Hyrcanum, et Ai;i~ stobuliim fratres e genere Machabaeorum cum dis­sensio , et contentio de regno fuisset exorta, et Pompejus cognomine Magnus ad eorum contro­versiam componendam in Judaeam cum exercitu venisset, Judaeis tributum, quod Romanis pen­derent , imposuit. Julius Caesar superato Pompe­jo Antipatrum Idumaeum in praemium sibi in bel­lo navatae operae , praefecit Judaeae : cujus filius Herodes hanc etiam cum insignibus regiis adeptus a Romanis est. Herodis regnum post ejus obitum divisum in quatuor tetrarchias est, inter ejus tres filios , et Lysaniam ex alia gente prognatum. Archelao, qui unus filiorum Herodis fuit, Judaeamque te­trarchiae nomine obtinuerat , brevi a Romanis exauctorato, Judaea in provinciam Romanam mu­tata est. Herodes ille idem, cujus modo mentio fuit facta, sub quo Christus natus in Bethlehem est, qui hunc etiam conatus est sceleratissime in­terficere , innocentium infantium crudeli edita caede honoribus Augusti Caesaream, dictam an- Tomulus I, 5 lea

Next

/
Thumbnails
Contents