Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
quoad historiam Ecclesiasticam: siquidem Ecclesiae cunabula fuerint constituta in Palestina: hinc autem Christianae Religionis ulterior propagatio facta sit in universum terrarum orbem, adeoque ut Geographica etiam déscriptio ductum sequeretur historiae de Ecclesia. Palaestina sita est in ora maris Mediterranei, quod positum est in medio inter Europam, Asiam, et Africam ad ejus latus orientale. Per fluvium Jordanem, qui ad radices montis Libani oritur, et a Septemtrione deorsum fertur versus Meridiem, usque dum ad mare Mortuum, alio nomine lacum Asphaltidis, in ora Palaestinae australi situm, influat, Palaestina scissa est in partes duas, quarum altera citerior, altera ulterior est Jordanis. In duodecim partes juxta numerum duodecim tribuum Israeliticae gentis fuit divisa omnis Palaestinae regio. In citeriore parte in ora maris Mediterranei sita fuit Phifisthaeprum regio, divisa in dynastiaß quinque secundum nomina suarum praeeipuarum urbium. | rLr,.,0u Israeliticae tribus initio omnes erant -conjunctae, et sub Davide, ejusque filio Salomone unum feeerant regnum. Post mortem Salomonis, facta scissione, enata sunt regna duo; Juda, et Israel. Jerusalem fuit sedes Regum ante scissionem, et postea etiam in regno Juda: neque tantum totius Palaestinae prima, verum etiam una e nobilissimis, pulcherrimis , atque munitissimis totius orbis urbibus. In regno Israel Samaria fuit caput reliquarum urbium, Regumque Israel Sedes. Postquam regpum Israel eversum esset per Assyrios, eamdemque vicem subi isset regnum Juda per Chaldaeos, atque utrinque ii, qui superstites erant 64 Prolegomena