Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
65 CAPUT III. DE GEOGRAPHIA. $• »• In Falasstina initium consituitur Geographicae descriptionis totius mundi quoad Historiam Ecclesiasticam. Chronologia lumen praefert ad videndum, res, quas historia refert, quo sint actae tempore, Geógraphia , quo loco. Sicut igitur illa, ita ista quoque requiritur, ut historiae plenam cognitionem assequamur. Geographicam descriptionem non solius tantum Palaestinae, verum etiam generalem aliarum regionum Orbis terrae feci succincte in meis Hermenevticis Institutionibus Veler. Test. Tom. I. Cap. i ad intelligendam historiam, quae libris continetur Canonicis Veteris, et novi Testamenti: Palaestinamque mihi constitui, ubi Ordirer hanc descriptionem, et unde ultra quaqua versum procederem: siquidem haec Hebreai- cae gentis sedes esset, de qua ageretur praecipue in libris Canonicis Vet. Test, atque in hac actum quoque illud esset omne, qnod de Christo ab Evangelistis scriptum est in Evangelio. Idem principium Geographicae descriptionis mihi feci nunc quo»