Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a

Chronologia mathematica docet etiam deter­minare novilunia, et plenilunia , et unde tam Pa­scha, quam alia festa mobilia pendent, nec non alias vicissitudines, ut sunt exempli gratia ecli­pses solis, et lunae, neque tantum in futurum, verum etiam praeteritum jam tempus. Ista vero Chronologia jam non est necessaria ad historiam : artemque hujus determinationis est reperire in omni Missali, et Breviario. Sed neque ista inve­stigatio succedere potest erga tempus Gregoriana anni correctione anterius, quando aequinoctium vernum non servabatur eo accurate tempore, quo erat, adeoque nec luna decima quarta alligata aequinoctio verno, quae determinabat Pascha. Nec aliquod hinc nobis dispendium fit eruditionis. Dio­cletianum a. C. 282. circa festum Paschatis histori­ci perhibent excitasse in Christianos persecutio­nem. Quantillum igitur refert, scire determina­te , quo , et cujus mensis, die fuerit eo anno Pascha ? t)2 Prolegomena CA­«

Next

/
Thumbnails
Contents