Alber, Joannis Nepomuk: Institutiones historiae ecclesiasticae Tom.1. (Agriae, 1825) - 89a
PRAEFATIO. VII sita rerum argumenta. Hoc namque eu iam ii fecerunt, qui Historiam Ecclesiasticam , ejus compositores , diviserunt in secula : cui divisioni in tot partes, quot fuerunt secula, haec in periodos etiam anteponenda videtur quod non in tot partes fiat historiae concisio. Illud solummodo habet historiae in periodos partitio, nec suo vitio, sed eorum, qui eam componunt, artificio , quod hi fere tantum soleant decreta sua ponere, quid, et quomodo esse debuisset , et carpere omnia, quae occurrunt non ita se habentia , quemadmodum ipsi statuerunt, debere fuisse, idque, suo praecise ingenio, atque sentiendi sua propria voluntate : cum tamen Historiae Ecclesiasticae sit, docere, et ostendere, quid in Ecclesia ab ejus primordiis creditum semper, et observatum sit, atque unde eluceat, quid doctrinae, atque institutis, quae Ecclesia habet a Christo, et per Apostolos, conforme sit, et quid discrepet. Nec desunt ex ipsis Catholicis, qui ista ratione componentes historiam, in carpendis Ecclesiae institutis aemuli Protestati-